- CORPUS
- CORPUSpraeter signiicatum commune, Latinis opus quoque notat, quod in multas esset digestum partes pluresque libros coneineret; sicut corpus animalis plura membra. Sic Firmicus opus suum de Mathesi quod multis libris explicatur, Corpus appellat et fingulari libro opponit, l. 4. c. 14. his verbis: Quae omnia, licet in hoc Corpore sparsim dicta sint, specialiter tamen in singulari libro, quem de domino geniturae atque chronocratore ad Mutinum nostrum scripsimus et comprehensa sunt et explicata. Sic Corpus Theodosium, in Codice Theodosii, Corpus Iustimaneum in Codice, hodieque Corpus Iuris, Civilis quod Pandectis, Codice et Novellis, quibus accessêre Institutiones, absolvitur: cui ut respondeat Corpus Iuris Canonici, Gratiani Decretum, Pandectas, Decretales Codicem; Sextus, Clementinae et Extravagantes, Novellas repraesentant, quibus additae saeculô XVI. Institutiones, a Paulo Lancelotto, et M. Antonio Cuccho. Vide Gerh. von Mastricht, Hist. Iur. Eccles. passim, inprimis n. 384. et hîc supra, in vocibus Canones, Canonicum Ius, Codex. Graeci σωμάτιον similiter vocant: ut σωμάτιον Ι᾿λιάδος et σωμάτιον Ο᾿δυςςέας,apud Longinum περὶ ὕψους. Neque vero Corpus solum, de libro, seu opere: sed et Corpusculum, inde de indice occurrit. Solin. Ep. 1. operi praefixâ, Quoniam quidem impatientius potius, quam studiosius, Opusculum, quod moliebar, intercipere properârunt ---- ne forte rudis et imperfeta materia ---- in manus tuas deferretur, Corpusculum sententiâ meâ digestum, ut nosceres, misi. Ubi per Corpusculum intelligit digestam capitum et in unum corpus collectam seriem, editiom secundae a se praemissam et Advento dedicatam. Et Iustin. in Praef. Et omissis his, quae nec cognascendi voluptate iucunda, nec exemplo erant necessaria, breve veluti florum corpusculum feci. Vide Salmas. ad Solin. p. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.